Akademia Lubrańskiego w Poznaniu. Próba wskrzeszenia (1937)

Main Article Content

Maciej Szczepaniak

Abstrakt

In the period of the Second Republic of Poland two attempts – unfortunately unsuccessful – were undertaken to organize the teaching of theology at university level in Poznań. Endeavors to create a Theological Faculty at Poznań University in the years 1919-1921 did not bring the expected effects. In 1937 Cardinal August Hlond addressed a plea to the Apostolic See to reinstate the Lubrański Academy in Poznań. The Primate’s vision included the construction of a modern building of the academy which he saw as his personal gift to the archdiocese and a “remembrance” of his primateship.

The article takes up the above mentioned issue in the light of the Vatican’s archival materials. They allow us to grasp some essential historical facts and provide access to the drafts of the statutes of the intended reactivated Academy. Their publication herein seems to be an interesting contribution to the outlining of a complete history of the Faculty of Theology in Poznań.

Downloads

Download data is not yet available.

Article Details

Jak cytować
Szczepaniak, M. (2018). Akademia Lubrańskiego w Poznaniu. Próba wskrzeszenia (1937). Ecclesia. Studia Z Dziejów Wielkopolski, (11), 229-262. https://doi.org/10.14746/e.2016.11.8
Dział
Articles

Bibliografia

  1. Acta Hlondiana. Materiały do życia i działalności kard. Augusta Hlonda, prymasa Polski, 1881-1948.
  2. Archivio Segreto Vaticano, Archivio Nunziatura Varsavia, 1921-1939.
  3. Archivio Storico, Congregazione per gli Affari Ecclesiastici Straordinari, Segreteria di Stato, Sezione per i Rapporti con gli Stati, Polonia IV, 1936-1938.
  4. Archivio Storico, Congregazione per l’Educazione Cattolica, N. Prot. 667/37, Posnania, 1937.
  5. „L’Osservatore Romano” (1937).
  6. „Miesięcznik Kościelny. Organ Archidiecezyj Gnieźnieńskiej i Poznańskiej” (1937).
  7. Banaszak M., Na 400-lecie Seminarium Duchownego w Poznaniu, [w:] W służbie Kościoła poznańskiego, red. L. Bielerzewski, Poznań 1974, s. 162-180.
  8. Fąka M., Starania o utworzenie akademickiej uczelni teologicznej w Poznaniu (do drugiej wojny światowej), „Prawo Kanoniczne” 23 (1980) 3-4, s. 233-285.
  9. Fąka M., Starania o utworzenie akademickiej uczelni teologicznej w Poznaniu (c.d. – po drugiej wojnie światowej), „Prawo Kanoniczne” 24 (1981) 3-4, s. 133-147.
  10. Nowacki J., Dzieje archidiecezji poznańskiej, t. 2, Poznań 1964, s. 678-702.
  11. Pest C., Kardynał Edmund Dalbor (1896-1926). Pierwszy Prymas Polski Odrodzonej, Poznań 2004.
  12. Petrani A., Szkolnictwo teologiczne w Polsce, „Prawo Kanoniczne” 7 (1964) 1-2, s. 127-200.
  13. Szczepaniak M., Wydział Teologiczny w Poznaniu (1919-1922) w świetle archiwaliów watykańskich, „Ecclesia. Studia z Dziejów Wielkopolski” 9 (2014), s. 223-236.
  14. Wrzosek A., Uniwersytet Poznański w pierwszych latach swego istnienia (1919, 1919-20, 1920-21, 1921-22, 1922-23) za rektoratu Heljodora Święcickiego, Poznań 1924.
  15. Wokół jezuickiej fundacji uniwersytetu z 1611 roku, red. R. Witkowski, D. Żołądź-Strzelczyk, Poznań 2011.
  16. Żołądź-Strzelczyk D., Academia Lubransciana (1519-1780). Dzieje szkoły od powstania do czasów Komisji Edukacji Narodowej, „Kronika Miasta Poznania” 1999, nr 2, s. 141-151.
  17. Żongołłowicz B., Dzienniki 1930-1936, oprac. D. Zamojska, Warszawa 2004.
  18. STATUTA POSNANIENSIS ACADEMIAE LUBRANSCIANAE
  19. POZNAŃ
  20. SUMPTIBUS CANCELLARIAE PRIMATIS POLONIAE
  21. MCMXXXVII
  22. HISTORICAE PRAENOTATIONES
  23. Anno 1263 ad ecclesiam cathedralem Posnaniensem schola „maior” erecta est, instruendis clericis destinata, quam viri ecclesiastici tam civitatis quam suburbani frequentare tenebantur. Cui scholae cathedrali ab exeunte saeculo decimo quarto qua rectores et professores magistri et licentiati Academiae Cracoviensis, anno 1364 fundatae, praeficiebantur.
  24. At Joannes VII Lubrańscius, Episcopus Posnaniensis, Sigismundi regis consensu, anno 1516 novum magnumque condidit in urbe Posnania athenaeum, quod Academia Lubrańsciana dictum, sectiones theologiae, philosophiae et iuris complectebatur. Inter alios illustrissimos viros, qui saeculo decimo sexto in Academia docebant, memorandi sunt Valentinus Wróbel, auctor polonae versionis Psalterii et celeberrimus magister Benedictus Herbest, tum operibus paedagogicis tum scholarum organisatione praeclarus. Per tria fere saecula Academia, salva brevi interruptione, tam egregiis ornabatur magistris tantaque gaudebat fama, ut alumnis redundaret, inter quos haud pauci etiam e Longinqua Lithuania et Moravia habebantur. Licet enim Adamus Konarski, Episcopus Posnaniensis, ad tempus Academia uti Seminario uteretur, anno tamen 1612 athenaeum ab Episcopo Joanne Rozdrażewski plene restitutum est atque curae Universitatis Cracoviensis traditum. Juxta nova statuta, anno 1618 approbata, unus ex Professoribus praepositi seu rectoris munere fungebatur, alius studiorum directoris. Lectiones gramaticen, rethoricam et poësim, mathematicam cum dialectica, theologiam, philosophiam et ius complectebantur. Anno 1676 rectori Academiae etiam cura de Seminario dioecesano Posnaniense commissa est, quam curam rectores usque ad annum 1780 exercebant.
  25. Polonia misere in tres partes discerpta, etiam titulus privilegiaque Academiae Lubrańscianae ruere, iuribus athenaei ex parte in Seminarium dioecesanum translatis. Hac de causa cautum est annis 1806 et 1920, ne quis, nonnisi gymnasiorum studiis absolutis et examine maturitatis superato, in Seminarium reciperetur. Tandem Bulla „De salute animarum”, rerum ecclesiasticarum ac studiorum novum condens ordinem, causa fuit, quod Seminaria Posnaniense et Gnesnense veluti unum institutum tractabantur, quoad studia aliis eiusdem generis scholis in ditione germanica aequiparatum.
  26. Attamen Leo Przyłuski, Archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis, enixe agitabat causam praerogativae collationis graduum academicorum per Seminarium Posnaniense. Licet vero gubernium borussicum huius iuris concessionem impediverit, nihilomnius usque ad Poloniae restitutionem Seminarium Posnaniense reapse uti schola academica habebatur. Anno 1919 Archiepiscopus Dalbor in Seminario Posnaniensi biennium philisophicum instauravit, quod modernus Poloniae Primas Augustus Cardinalis Hlond anno 1928 Gnesnam transtulit, in aedibus Seminarii Posnaniensis quadriennium sacrae theologiae anno 1933 introducens. Nunc temporis undecim professores ordinarii, quattuor supplentes et duo lectores in Seminario Posnaniensi docent. Peculiaria vero seminaria scientifica theologia dogmaticae, exegesis Veteris Testamenti, historiae ecclesiasticae, missiologiae et scientiae paedagogicae a respectivis Professoribus ordinariis cum evidente studiorum incremento reguntur.
  27. TITULUS I.
  28. DE NATURA ET FINE ACADEMIAE LUBRANSCIANAE.
  29. § 1. Posnaniensis Academia Lubrańsciana, sub almo Sacratissimi Cordis Jesu patrocinio constituta Divumque Thomam Aquinatem uti studiorum suorum Ducem et Patronum coelestem habens, qua Facultas Theologica ad eum finem instauratur, ut in ea sacra theologia plene, solide et modo necessitatibus aetatis nostrae accommodato tradatur necnon sive cognitio fontium, sive methodus investigationis laborisque scientifici, sive magisterii exercitium promoveantur.
  30. § 2. Ad quem finem congrue obtinendum Academia alumnos utriusque cleri necnon laicos recipit.
  31. § 3. Facultas regitur praescriptionibus Apostolicis, praesertim vero Constitutione „Deus Scientiarum Dominus”, Ordinationibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus ad illam Constitutionem rite exequendam et praesentibus Statutis.
  32. § 4. Academiae ius est, Apostolicae Sedis gratia, conferendi gradus academicos in sacra theologia, nempe Licentiam sive Magisterium et Lauream sive Doctoratum.
  33. § 5. Item competit Facultati ius titulum Docentis aggregati conferendi iuxta normas infra statutas.
  34. TITULUS II.
  35. DE ACADEMIAE PERSONIS ET REGIMINE.
  36. Caput primum: Auctoritates, Moderatores et Officiales.
  37. § 6. Salvis iuribus Sanctae Sedis, Academia subest immediate Archiepiscopo Gnesnensi et Posnaniensi uti loci Ordinario.
  38. § 7. Auctoritates Academiae sunt: Magnus Cancellarius, Rector, Vicerector et Praefectus studiorum.
  39. DE MAGNO CANCELLARIO.
  40. § 8. Academiae Magnus Cancellarius est Archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis.
  41. § 9. Magni Cancellarii est:
  42. a) doctrinae orthodoxiam tutari et providere, ut praescripta Sanctae Sedis fideliter observentur;
  43. b) nominare Rectorem eiusque confirmationem a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus petere necnon professionem fidei Rectoris ad normam Can. C. I. C. 1406 § 1, 8 et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 martii 1918 accipere;
  44. c) nominare Professores Ordinarios, Extraordinarios, Docentes aggregates et Lectores supplentes, eisque missionem canonicam conferre;
  45. d) nominare Bibliothecarium Academiae;
  46. e) examinibus ad consequendam Licentiam, Lauream et titulum Docentis Aggregati de iure praesidere atque documentis authenticis Licentiae et Laureae primo loco subscribere;
  47. f) Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum U niversitatibus de rebus gravioribus, quae ad Academiam pertinent, certiorem facere, eique tertio quoque anno relationem exhibere de statu scientifico et morali ipsius Academiae ad normas ab eadem Sacra Congregatione traditas;
  48. g) auditores admittere, reprobatos vero sive quoad scientiam sive quoad mores ab Academia removendos decernere.
  49. DE RECTORE.
  50. § 10. Rector Academiae a Magno Cancellario nominatur, indiget vero confirmatione Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.
  51. § 11. Rector ordinarium Academiae regimen exercet, qua in re ei omnia competunt, quae Constitutione „Deus Scientiarum Dominus” et Ordinationibus Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus ipsi attribuuntur.
  52. § 12. In peculiari Rectoris est:
  53. a) praescripta Sanctae Sedis et Statuta Academiae exequi;
  54. b) accipere professionem fidei, secundum formulam a Sancta Sede approbatam, omnium Academiae Professorum, Docentium et Lectorum ad normam Can. C. I. C. 1406 § 1, 8 et Decreti Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 martii 1918 et quidem initio suscepti muneris, itemque eorum qui, examine superato, academicis gradibus donandi sunt;
  55. c) curare ut Professores in docendo rationem studiorum in his Statutis contentam accurate sequantur;
  56. d) convocare Consilium Academiae Professorumque Congressum eisque praesidere;
  57. e) designare examinatores diesque examinum, examinibus praesidere et documentis authenticis Licentiae et Laureae secundo loco subscribere;
  58. f) ad Magnum Cancellarium de studiorum et disciplinae statu referre;
  59. g) quotannis ad Sacram Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus summaria, ad rem statisticam pertinentia, secundum schemata eiusdem Sacrae Congregationis mittere.
  60. DE VICERECTOR ACADEMIAE.
  61. § 13. Vicerectori competit Rectorem impeditum in omnibus supplere.
  62. § 14. Vicerector sub Rectoris auctoritate speciali cura disciplinae et moribus auditorum prospicit.
  63. DE PRAEFECTO STUDIORUM.
  64. § 15. Praefecto studiorum competit sub Rectoris auctoritate:
  65. a) documenta auditorum examinare et Rectori referre;
  66. b) calendaria atque programmata annorum praeparare et aulas pro diversis scholis designare;
  67. c) invigilare, ut omnes Auditores praelectionibus et exercitationibus adscribantur, ad quas tenentur, praelectiones regulariter frequentent et examina rite subeant;
  68. d) secretariae providere et Archivum peculiare curare, in quo documenta maioris momenti vel strictioris secreti reponantur;
  69. e) documentis authenticis graduum academicorum post rectorem subscribere;
  70. f) Rectorem et Vicerectorem simul impeditos supplere.
  71. DE CONSILIO ACADEMICO.
  72. § 16. Rector in rebus maioris momenti a Consilio Academico adiuvatur, quod constituitur ex Vicerectore, Praefecto Studiorum et omnibus Professoribus Ordinariis, praeside eodem Rectore.
  73. § 17. Consilium Academicum saltem bis in anno convocatur, initio nempe et in fine anni academici et praeterea, quotiescumque Rectori videatur expedire aut pertractanda sit res, quae eiusdem Consilii votum exigat.
  74. § 18. Consilii Academici est:
  75. a) componere kalendarium praelectionum cuiusvis anni;
  76. b) deliberare de mutationibus in bonum studiorum Magno Cancellario proponendis;
  77. c) proponere Magno Cancellario admissionem vel dimissionem auditorum;
  78. d) examinare ad normam § 3 d) eos, qui titulum Docentium aggregatorum petunt.
  79. DE ACADEMIAE BIBLIOTHECARIO.
  80. § 19. Bibliothecarius Academiae a Magno Cancellario nominatur.
  81. § 20. Bibliothecarius sub Rectoris auctoritate bibliothecam Academiae administrat, custodit et regit secundum normas infra determinatas.
  82. Caput secundum: professores.
  83. DE PROFESSORIBUS IN GENERE.
  84. § 21. Professores Academiae alii sunt ordinarii, alii extraordinarii, alii Docentes aggregati, alii Lectores supplentes.
  85. § 22. Professores ordinarii sunt, qui pleno iure in Professorum Collegium sunt recepti; Professores extra ordinarii vero nondum omni ac pleno iure in Professorum Collegio gaudent.
  86. § 23. Docentes aggregati sunt, qui a Magno Cancellario invitati vel admissi et a Consilio Acedemico examinati in Professorum Collegium per eundem Magnum Cancellarium sunt cooptati.
  87. § 24. Lectores supplentes sunt, qui pro opportunitate a Magno Cancellario ad tempus ad aliquam disciplinam tradendam admissi sunt.
  88. § 25. Annua singulorum ordinum Professorum honoraria sive activa sive emerita a Magno Cancellario Academiae speciali ordinatione pro temporis circumstantiis statuentur.
  89. DE PROFESSORIBUS ORDINARIIS.
  90. § 26. Professores ordinarii a Magno Cancellario nominantur.
  91. § 27. Ut quis Professor ordinarius deputetur, requiritur, ut:
  92. a) impleat omnes conditionis in articulo 21 Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus” statutas;
  93. b) aptitudinem specialem ostenderit, per nonnullos annos docendo necnon aliquas dissertationes scientificas conficiendo.
  94. § 28. Qualitates meritaque deputandi Professoris ordinarii Consilium Academicum examinat, cuius sententiam Rector Magno Cancellario refert.
  95. § 29. Professores extraordinarii a Magno Cancellario renuntiantur.
  96. § 30. Ut quis Professor extraordinarius nominetur, requiritur, ut:
  97. a) omnes conditiones impleat ab articulo 21 Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus” statutas;
  98. b) aptitudinem ostenderit, docendo saltem per duos annos uti Docens aggregatus et aliquam dissertationem scientificam publicando.
  99. § 31. Qualitates meritaque deputandi Professoris extraordinarii Consilium Academicum examinat, cuius sententiam Rector Magno Cancellario refert.
  100. DE DOCENTIBUS AGGREGATIS.
  101. § 32. Docentes aggregatos Magnus Cancellarius nominat.
  102. § 33. Ut quis Docens aggregatus renuntietur, requiritur, ut:
  103. a) habeat conditiones scientiae et morum ab articulo 21 Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus” statutas;
  104. b) ad aggregationem a Magno Cancellario sit invitatus vel admissus;
  105. c) post lauream aliquam dissertationem scientificam confecerit et publicaverit;
  106. d) Consilium Academicum eius qualitates examinaverit, necnon dissertationem eiusque defensionem et praelectionem acceptaverit, quae Rector Magno Cancellario refert.
  107. DE LECTORIBUS SUPPLENTIBUS.
  108. § 34. Lectores supplentes a Magno Cancellario nominantur, qui et eorum in officio durationem determinat.
  109. DE PROFESSORUM AB OFFICIO CESSATIONE.
  110. § 35. Si quis Professor vel doctrinam catholicam laeserit vel a vitae integritate defecerit, a Magno Cancellario missione canonica docendi privari potest, in quo casu eo ipso officium Professoris ammittit.
  111. § 36. Invitante Magno Cancellario, Professores munus deponere tenentur:
  112. a) si propter aegritudinem habitualem nonnisi magna cum difficultate suum officium rite obire possint;
  113. b) expleto sexagesimo quinto aetatis anno.
  114. § 37. Per renuntiationem vel electionem ad aliud officium maioris momenti munus professoris dimissum habetur.
  115. Caput tertium: Auditores.
  116. DE AUDITORIBUS IN GENERE.
  117. § 38. Auditores Academiae dividuntur in ordinarios, extraordinarios et hospites.
  118. § 39. Ut quis in Academiam quomodolibet adscribi possit, exhibeat oportet:
  119. a) si sit clericus, litteras commendatitias sui Ordinarii necnon documentum authenticum studiorum mediorum classicorum, iuxta articulum 15 Ordinationis S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus rite peractorum;
  120. b) si sit laicus, proprii Ordinarii litteras testimoniales de vita et moribus, necnon documentum authenticum studiorum mediorum classicorum rite peractorum uti supra.
  121. § 40. Auditores tenentur solvere tributa a Magno Cancellario praescripta. Rector tamen iis auditoribus, qui solvendis tributis vere impares inventi fuerint, ipsa ex parte vel ex toto remittere potest.
  122. § 41. Inscriptiones auditorum peraguntur diebus in kalendario quotannis notatis. Elapsis viginti diebus ab initio anni academici, inscriptiones non permittuntur, nisi ex rationabili causa et de licentia Rectoris.
  123. DE AUDITORIBUS ORDINARIIS.
  124. § 42. Auditores ordinarii sunt, qui ad gradus academicos tendunt.
  125. § 43. Ut quis qua auditor ordinarius adscribi possit, affere debet praeter ea, quae in § 39 statuta sunt:
  126. a) testimonia authentica de studio universae philosophiae scholasticae saltem per biennium iuxta normam Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus” art. 25, 2 et Ordinationum art. 16 § 1-3 rite peracto;
  127. b) testimonium de examine super universa philosophia scolastica feliciter superato.
  128. § 44. Qui studiis classicis rite peractis, philosophiae scolasticae per biennium operam dederit ad normam § 43 et deinde quadriennium theologicum ad normam Can. 1365 C. I. C. vel Can. 589 § 1 rite absolverint, ad quartum Academiae annum, praemisso examine, uti auditores ordinarii recipi, necnon post unum annum ad Licentiam admitti poterunt.
  129. § 45. Auditores extraordinarii sunt, qui ad gradus academicos non aspirant. Admittuntur tamen ad praelectiones et ad examina, exceptis examinibus peculiaribus ad gradus.
  130. § 46. Ut quis ut auditor extraordinarius adscribi possit, afferre debet praeter ea, de quibus in § 39:
  131. a) testimonia authentica de studio universae philosophiae scholasticae saltem per biennium rite peracto;
  132. b) testimonium de examine super universa philosophia feliciter superato.
  133. DE HOSPITIBUS.
  134. § 47. Hospites sunt, qui de consensu Rectoris praelectiones frequentant, quin tamen ad examina admittantur.
  135. § 48. Ut quis uti Hospes adscribi possit, afferre debet testimonia de quibus in § 39.
  136. DE AUDITORUM EXCLUSIONE.
  137. § 49. Auditor, qui aliqua ratione deliquerit, a Praefecto studiorum moneatur.
  138. § 50. Si casus ferat, auditor ordinarius et extraordinarius puniri potest a Rectore, audito Consilio Academico, aut dilatione examinis vel collationis graduum aut exclusione ab examinibus illo anno, quo offensa commissa est.
  139. § 51. In casibus gravioribus excludatur ab Academia decreto Magni Cancellarii, audito Consilio Acadmico et Rectore causam proponente.
  140. § 52. Hospites iusta de causa a Rectore dimitti possunt.
  141. § 53. Auditores clerici, qui a proprio Ordinario ab Academia revocati fuerint, a praelectionibus frequentandis cessabunt.
  142. TITULUS III.
  143. DE RATIONE STUDIORUM.
  144. Caput primum: De methodo generali docendi.
  145. § 54. In Academia primum locum Sacra theologia teneat, quae methodo tum positiva tum speculativa tradenda est.
  146. § 55. In parte speculativa, veritatibus fidei expositis et ex Sacra Scriptura et Traditione demonstratis, earum veritatum natura et intima ratio ad principia et dectrinam Sancti Thomae Aquinatis investigentur et illustrentur, textibus Summae Theologiae saepe adhibitis, ad normam Litterarum Encyclicarum „Aeterni Patris” et „Studiorum Ducem”.
  147. § 56. In parte positiva auditores ita instituantur, ut non solum ipsam doctrinam probe addiscant, sed etiam fontes singulis disciplinis proprios legesque eosdem interpretandi cognoscant atque laboris scientifici instrumentis et adiumentis cum fructu assuescant.
  148. § 57. Sedulo curabitur, ut auditores, qui ad gradus academicos tendunt, non tantum altiorem scientiam acquirant, sed etiam methodum scientifice laborandi et rationem docendi addiscant, sociatis optimis Ecclesiae doctrinae regulis cum hodiernis studiorum systematibus. Ad quem finem de principalibus disciplinis, praeter lectiones, fiant in specialibus seminariis exercitationes, quibus auditores scientificam investigandi methodum et artem proponendi etiam scriptis, quae studio assecuti sint, Professore duce addiscant.
  149. § 58. In seminario Professor principia methodica exponat eorumque rectam applicationem invigilet, ita ut singuli auditores ad adeundos fontes, ad tractandas et diiudicandas quaestiones particulares et praesertim ad scribendum de coelestis scientiae argumentis solide instituantur.
  150. § 59. Exercitationibus auditores, ad gradus academicos adspirantes, non solum interesse, sed communicum sodalibus labore et propriis commentationibus operam dare tenentur.
  151. § 60. De materia theologica instituantur disputationes et quidem sive circuli, qui fiunt post consuetam lectionem, sive conclusiones quae habentur coram Auctoritatibus Academiae, Professorum et auditorum collegio, doctis quoque viris invitatis, sive praelectiones magistrales, ab auditoribus a Professore designatis tenendae.
  152. Caput secundum: De studiorum curriculo.
  153. § 61. Integrum studiorum curriculum in Academia Lubrańsciana quinque annis absolvatur ita, ut Licentia non concedatur ante expletum annum quartum, Laurea vero non conferatur ante expletum annum quintum.
  154. § 62. Annus academicus novem menses complectitur. Incipit diebus primis octobris et initio iulii clauditur. Vacationes infra annum in kalendario scholastico Academiae quotannis indicantur.
  155. Item annus in duo semestria dividitur, quorum prius ad kalendas martias, alterum vero usque ad finem anni scholastici protenditur.
  156. § 63. Scientifica ad Licentiam praeparatio quattuor annis absolvitur. Disciplinae ita per varios annos distribuantur, ut anno quarto sufficiens reservetur tempus tum praeparando examini, tum maiori frequentationi disciplinarum specialium, tum praeparandae dissertationi.
  157. § 64. Annus quintus deputetur praeparationi ad Lauream. Auditores huius anni tenentur:
  158. a) frequentare saltem per quinque haras in hebdomada aliquot cursus vel disciplinas ad eorum specializationem pertinentes;
  159. b) active interesse exercitationibus in serninario illius disciplinae, cuius peculiarem cognitionem sibi acquirere elegerint;
  160. c) componere et typis mandare dissertationem scientificam.
  161. Caput tertium: De disciplinis tradendis et de examinibus.
  162. § 65. Disciplinae in Academia tradendae dividuntur in principales, auxiliares et speciales.
  163. Principales sunt, quae essentialiter requiruntur ad finem Academiae assequendum; auxiliares sunt, quae ad principales bene tractandas necessariae habentur; speciales denique, quae disciplinas sive principales sive auxiliares complent atque perficiunt.
  164. § 66. Disciplinae principales sequenti modo sunt tradendae:
  165. a) Theologia Fundamentalis: horae 6 in hebd. per 2 sem.
  166. b) Theologia Dogmatica: horae 6 in hebd. per 6 sem.
  167. horae 2 in hebd. per 2 sem.
  168. c) Theologia Moralis: horae 4 in hebd. per 6 sem.
  169. horae 2 in hebd. per 2 sem.
  170. d) Scriptura Sacra Veteris Testamenti.
  171. Exegesis: horae in hebd. per 6 sem.
  172. Introductio: hora 1 in hebd. per 2 sem.
  173. e) Scriptura Sacra Novi Testamenti.
  174. Exegesis: horae 3 in hebd. per 6 sem.
  175. Introductio: hora 1 in hebd. per 2 sem.
  176. f) Ius canonicum: horae 3 in hebd. per 6 sem.
  177. horae 2 in hebd. per 2 sem.
  178. g) Historia Ecclesiastica: horae 3 in hebd. per 6 sem.
  179. h) Patrologia: horae 2 in hebd. per 2 sem.
  180. § 67. Disciplinae auxiliares tradendae sunt:
  181. i) Ascetica: hora 1 in hebd. per 2 sem.
  182. j) Institutiones systematico-historicae Liturgiae: hora 1 in hebd. per 2 sem.
  183. k) Quaestiones theologicae ad Orientales spectantes: hora 1 in hebd. per 2 sem.
  184. d) Theologia Pastoralis hora 1 in hebd. per 2 sem.
  185. § 68. Disciplinae speciales dividuntur in obligatorias et liberas.
  186. a) Obligatoriae sunt:
  187. Theoria homileticae hora 1 in hebd. per 2 sem.
  188. Theoria catecheticae hora 1 in hebd. per 2 sem.
  189. Theoria paedagogica hora 1 in hebd. per 2 sem.
  190. Theoria Actionis Catholicae horae 2 in hebd. per 2 sem.
  191. b) Liberae, praeter eas, quae quotannis in kalendario indicantur:
  192. Interpretatio textuum SS. Patrum et S. Thomae Aquinatis hora 1 in hebd. per 4 sem.
  193. Missiologia hora 1 in hebd. per 2 sem.
  194. Musicologia sacra hora 1 in hebd. per 2 sem.
  195. Medicina pastoralis hora 1 in hebd. per 2 sem.
  196. Historia artis christianae hora 1 in hebd. per 2 sem.
  197. Sociologia hora 1 in hebd. per 2 sem.
  198. § 69. Lingua hebraica et graeco-biblica iam in cursu philosophico absolutae censentur, secus obligatorie suppleri debent primo anno.
  199. § 70. Auditoribus ad gradus academicos tendentibus praescribuntur omnes disciplinae principales, auxiliares et speciales obligatoriae.
  200. § 71. Si quis auditor a praelectionibus et cxercitationibus ita abfuerit, ut omnes absentiae simul sumptae tertiae parti anni aut semestris academici adaequent, annus ille aut semestre numero praescripto non comprehendetur.
  201. § 72. De omnibus et singulis disciplinis principalibus, auxiliaribus et specialibus obligatoriis auditores subire tenentur coram professore respectivae disciplinae colloquia semestralia et examina annualia, saltem per decem minuta protracta.
  202. § 73. Duae habentur sessiones pro examinibus annualibus et peculiaribus ad gradus academicos obtinendos, nempe aestiva post praelectionum finem et autumnalis ante initium sequentis anni academici. Dilatio examinis ad sessionem autumnalem in particularibus casibus permittitur.
  203. § 74. In fine semestris possunt etiam sessiones examinum extraordinariae institui de illis disciplinis, quarum materia iam fuerit absoluta.
  204. § 75. Ante examen annuale fit scrutinium de moribus scholasticis examinandorum. Illud fit, praeside Rectore, et suffragium in eo habent, praeter Rectorem, sive membra Consilii Academici sive respectivi examinandorum Professores. Qui in hoc scrutinio maioritatem suffragiorum approbantium non retulerit, nequit admitti ad examina subeunda in fine anni, nisi de consensu Magni Cancellarii, vel nisi, transactis tribus mensibus, iterum scrutinio submittatur et approbatus fuerit.
  205. § 76. Qui in aliqua disciplina reiectus fuerit in examine annuali, tenetur in subsequenti sessione examen iterare.
  206. § 77. Notae examinatorum sunt:
  207. a) non probatus,
  208. b) probatus,
  209. c) bene seu cum laude probatus,
  210. d) optime seu summa cum laude probatus.
  211. TITULUS IV.
  212. DE COLLATIONE GRADUUM ACADEMICORUM.
  213. DE GRADIBUS ACADEMICIS IN GENERE.
  214. § 78. Gradus academici nomine Summi Pontificis regnantis et, Sede vacante, nomine Sanctae Sedis conferuntur.
  215. § 79. Ut quis ad examen peculiare ad gradum quemcumque admittatur, requiritur:
  216. a) ut sit rite in Academiam adscriptus;
  217. b) ut scholas, exercitia et reliquos actus scholasticos ad hunc gradum requisitos rite absolverit ad normam Statutorum et programmatis;
  218. c) ut afferat in scriptis licentiam a suo Ordinario;
  219. d) ut petitionem pro admissione apud Secretariam deponat saltem duobus mensibus ante initium examinum, de quibus agitur.
  220. § 80. Qui in examine peculiari ad aliquem gradum fuerit reprobatus, poterit periculum iterum in sequenti sessione subire. Qui in eo reprobatus fuerit, amplius ad examen admitti nequit.
  221. § 81. Qui gradibus academicis donandi sunt, professionem fidei emittant ad normam Can. C. I. C. 1406 § 8 et iuramentum antimodernisticum iuxta decretum Supremae Sacrae Congregationis S. Officii d. d. 22 Martii 1918.
  222. § 82. Quilibet promotus ad gradum academicum recipit diploma authenticum suae promotionis, cui subscribatur primo loco a Magno Cancellario, secundo a Rectore Academiae tertio a Praefecto studiorum, deinde a Professore promotore et a Secretario. Diploma sigillo Academiae signandum est.
  223. DE LICENTIA.
  224. § 83. Licentia est gradus academicus, ex quo cognoscitur eum, qui hoc gradu donatur, praestitutum studiorum curriculum absolvisse et tale tum doctrinae tum laboris scientifici specimen dedisse, ut idoneus haberi possit ad docendum in scholis, seminariis et institutis, in quibus gradus academici non conferuntur.
  225. § 84. Ut quis ad Licentiam admittatur, requiritur:
  226. a) ut praelectionibus et exercitationibus Statutis Academiae praescriptis per quadriennium interfuerit;
  227. b) ut examina pro singulis annis constituta de omnibus et singulis disciplinis principalibus, auxiliariis et specialibus obligatoriis superaverit;
  228. c) ut ad normam Ordinationum ad Constitutionem Apostolicam „Deus Scientiarum Dominus” art. 29 § 2, aptitudinis ad laborem scientificum dederit experimentum etiam scriptum per aliquam disertationem a Professore, ad quem pertinet, diiudicandam.
  229. § 85. Peculiare ad Licentiam examen consistit:
  230. a) in publico examine orali de universa theologia fundamentali, dogmatica et morali speculativa ad normam art. 38 § 1 Ordinationum et quidem per horam coram Rectore et tribus Professoribus, Magno Cancellario praeside;
  231. b) in examine in scriptis de una ex disciplinis principalibus per quattuor saltem horas.
  232. § 86. Pro Licentiae qualificatione computentur:
  233. a) exitus examinis publici de universa theolegia:
  234. b) exitus examinis scripti de una ex disciplinis principalibus;
  235. c) exitus experimenti aptitudinis ad laborem scientificum seu dissertationis praesentatae;
  236. d) exitus omnium examinum annualium totius curriculi theologici peracti, ea tamen servata inter varias disciplinas proportione, ut theologiae dogmaticae et morali coëfficiens 3, ceteris disciplinis principalibus 2, auxiliaribus et specialibus 1 tribuatur.
  237. e) dimidia pars punctorum quae a candidato obtineri possunt, adscribatur examini „de universa theologia”; cetera puncta ita distribuantur, ut eorum tertia pars tribuatur examinibus annualibus, tertia pars dissertationi et experimento laboris scientifici, tertia pars examini scripto.
  238. DE LAUREA SEU DOCTORATU.
  239. § 87. Laurea est gradus academicus, quo testificatur eum, qui hoc grado donatur, tale doctrinae, peritiae et laboris scientifici specimen dedisse, ut laborem scientificum ultra protrahens, idoneus haberi possit, salvo praescripto art. 21 Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus”, ad docendum in scholis ecclesiasticis superioribus, nempe Universitatibus et Academiis.
  240. § 88. Laurea non est conferenda ante expletum annum quintum ab incepto studiorum sacrae Theologiae curriculo.
  241. § 89. Ut quis Lauream seu Doctoratum assequi possit, omnibus praemittendis examinibus superatis et opera exercitationibus ad normam Statutorum et programmatis data, debet praeterea:
  242. a) Licentia alicuius Facultatis theologicae approbatae esse praeditus;
  243. b) exhibere dissertationem scriptam, quae eum investigationibus scientificis aptum esse demonstret et ad scientiae profectum conducat, quaeque saltem ex parte edatur ad normam § 94;
  244. c) hanc ipsam dissertationem coram Auctoritatibus Academicis et Professoribus Academiae palam defendere;
  245. d) post dissertationis defensionem publicam habere praelectionem coram quinque saltem Professoribus de argumento delecto ex disciplinis, quibus candidatus in primis studuerit.
  246. § 90. Dissertatio elaboranda est sub directione Professoris disciplinae, ad quam dissertatio pertinet, argumento dissertationis ab eodem approbato, vel alius Professoris de consensu Rectoris. In ea adhibenda est methodus scientifica, quae in respectivis elucubrationibus praesenti tempore adhiberi solet. Conscribenda est extensione saltem centum paginarum vel latine vel lingua vernacula et debita forma in fasciculum religata necnon nitido charactere ope machinae confecta ante diem primam mensis aprilis deponenda est apud Secretariam.
  247. § 91. Dissertatio examinanda et diiudicanda est a duobus saltem Professoribus rerum, de quibus agitur, peritis. Quod si duo Professores a Rectore designati, circa dissertationis approbationem dissentiant, tertius adiungatur. Prius quam a Censoribus dissertatio approbata sit, Licentiatus ad eam palam defendendam admitti nequit.
  248. § 92. Dissertationis defensio solemniter fiat coram Auctoritatibus et Professoribus Academiae, invitatis, praeter auctoritates ecclesiasticas, etiam aliis viris doctrina ac vitae conditione praestantibus. Dissertationem oppugnare debent Censores, de quibus in § 91; id quoque ceteri adstantes facere possunt. Professores, qui in dissertationis defensione suffragium ferunt, sint saltem quinque, scilicet Rector et quatuor Professores antea designati.
  249. Dissertationis defensio una simul cum oppugnationibus saltem per integram horam perdurat.
  250. § 93. Peracta defensione, fit scrutinium, in quo qualificatio Doctoratus determinatur. Pro qualificatione computentur:
  251. a) nota dissertationi scriptae concessa a Censoribus de quibus in § 91;
  252. b) exitus praelectionis publicae, de qua § 89 d;
  253. c) exitus defensionis dissertationis, de qua in § 92;
  254. d) exitus omnium examinum annualium totius curriculi theologici.
  255. Dimidia pars punctorum, quae a candidato obtineri possunt, adscribatur dissertationi scriptae, caetera puncta ita dividantur, ut eorum tertia pars adscribatur praelectioni publicae, tertia pars defensioni dissertationis et tertia pars examinibus totius curriculi theologici.
  256. § 94. Ut quis, peracto scrutinio, ad gradum Doctoratus promo veri necnon diploma accipere possit, necesse est, ut dissertationem typis edat et quinquaginta exemplaria ad Secretariam transmittat. Si candidatus iusta de causa petierit, ut tantummodo pars typis detur, Rectoris est id permittere, audito Professore, qui candidatum in elaboranda dissertatione direxit, quoad convenientiam edendi unam partem potius quam aliam.
  257. § 95. Exemplaria singularum dissertationum mittentur ad S. Congregationem de Seminariis et Studiorum Universitatibus et ad omnes Universitates studiorum ecclesiasticorum canonice erectas et approbatas, saltem in Polonia.
  258. DE COLLATIONE TITULI DOCENTIS AGGREGATI.
  259. § 96. Per collationem tituli Docentis aggregati Magnus Cancellarius, servata praescriptione art. 21 Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus”, aliquem doctorem ad munus docendi in Academia Lubrańsciana aptum declarat, veniam legendi ei confert et in collegium Professorum huius Academiae eum cooptat.
  260. § 97. Ut quis titulo Docentis aggregati insigniri possit, debet:
  261. a) esse doctor unius ex Universitatibus vel Institutis studiorum ecclesiasticorum canonice erectis et approbatis;
  262. b) a Magno Cancellario ad titulum Docentis aggregati assequendum admitti;
  263. c) exhibere typis editam dissertationem scientificam, quae et aptitudinem eius ad investigationes scientificas conficiendas demonstret et ad scientiae verum profectum conducat;
  264. d) defendere hanc ipsam dissertationem in colloquio peculiari coram Consilio Academico, Magno Cancellario praesidente;
  265. e) lectionem magistralem palam habere de aliquo argumento a Consilio Academico delecto ex disciplina, quam docere desiderat.
  266. § 98. Magnus Cancellarius vel proprio motu aliquem Doctorem ad praesentandum se ad aggregationem invitare vel etiam precibus candidati aggregationem petentis annuere potest, utroque in casu audito Consilio Academiae et Rectore de eventu scrutinii referente.
  267. § 99. Dissertatio scientifica typis edita examinanda et diiudicanda est a tribus saltem Professoribus rerum, de quibus agitur, peritis, Rectore praeside.
  268. § 100. Dissertatione approbata, defensio eius fit coram solo Consilio Academico, Magno Cancellario praesidente. Dissertationem oppugnare debent Censores de quibus in § 99; id quoque cetera membra Consilii facere possunt. Dissertationis defensio simul cum oppugnationibus saltem per integram horam perdurat.
  269. Suffragium ferunt omnes praesentes, Censoribus referentibus.
  270. § 101. Post dissertationis faustam defensionem, ex tribus argumentis a candidato praesentatis unum per Consilium Academicum eligitur et hora lectionis magistralis determinatur ita, ut Doctor per 24 horas se ad hanc lectionem praeparare possit. Lectio fit coram solo Consilio Academico, Magno Cancellario praesidente.
  271. § 102. Peracta lectione, fit scrutinium, quo per suffragiorum maioritatem candidatus receptus aut non receptus iudicatur. Doctor receptus praesentatur ad aggregationem Magno Cancellario.
  272. § 103. Magnus Cancellarius, si votum scrutinii approbare velit, „nihil obstat” Sanctae Sedis a Sacra Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus ad normam art. 21,5 Constitutionis „Deus Scientiarum Dominus” impetret, professionem fidei a Rectore recipiendam curet, missionem canonicam docendi candidato conferat, collationem tituli Docentis aggregati publici iuris faciat et Docentem aggregatum in Collegium Professorum Academiae cooptet.
  273. § 104. Docens aggregatus tenetur unoquoque anno academico saltem unum cursum semestralem docere, a qua obbligatione nonnisi a Magno Cancellario iusta ex causa per singulos annos dispensari potest.
  274. TITULUS V.
  275. DE REBUS DIDACTICIS ET OECONOMICIS.
  276. DE BIBLIOTHECIS.
  277. § 105. Academia habet in usum Professorum et auditorum propriam Bibliothecam in ordinem redactam, opportunis catalogis instructam, praecipuis tum theologicis tum philosophicis operibus dotatam.
  278. § 106. Bibliothecae praeficitur Bibliothecarius, cuius sit catalogos conficere et renovare, libros emendos Rectori proponere, noviter acquisitos sigillo Academiae obsignare, invigilare conservationi et usui librorum ac consulentes pro viribus adiuvare, horarium bibliothecae exactissime observare et Rectori quotannis de statu bibliothecae rationem reddere.
  279. § 107. Necessitatibus bibliothecae conservandae et augendae deputetur quotannis certa summa pecuniae a Magno Cancellario determinanda.
  280. § 108. Pro opportunitate et possibilitate non solum communis habeatur bibliotheca, sed etiam speciales pro Seminariis. Singulae bibliothecae reguntur propriis ordinationibus a Rectore approbatis.
  281. DE BONORUM ADMINISTRACIONE.
  282. § 109. Ex reditibus Academiae aliqua pecuniae summa quotannis seponenda est pro necessitatibus vitae academicae et a Rectore iuxta normas a Magno Cancellario approbatas administranda.
  283. § 110. Stipendia et pia legata, quorum reditus pro auditoribus instituendis erogantur, a Rectore et Consilio Academico administrantur ad normam tabularum, a Magno Cancellario approbatarum.
  284. DE RATIONE REDDENDA.
  285. § 111. In fine uniuscuiusque anni academici Rector praesentat Magno Cancellario, una cum relatione de statu Academiae scientifico et morali, rationem recepti et expensi anni elapsi necnon proponit ipsi confirmandam praeventivam rationem recepti et expensi pro anno sequente.
  286. § 112. Tertio quoque anno Magnus Cancellarius Sacrae Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus relationem mittat de statu Academiae tam scientifico et morali quam oeconomico, ad normam art. 4·et 5, 8° Ordinationum ad Constitutionem Apostolicam „Deus Scientiarum Dominus” adiunctarum.
  287. TITULUS VI.
  288. DE STATUTORUM APPLICATIONE ET IMMUTATIONE.
  289. DE APPLICATIONE STATUTORUM.
  290. § 113. Ceteris ad vitam academicam spectantibus et his Statutis non determinatis, applicandae sunt normae et praescripta Constitutionis Apostolicae „Deus Scientiarum Dominus” et annexarum „Ordinationum” Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus.
  291. § 114. In dubiis gravioris momenti Rector, audito Concilio Academico, rem referat ad Magnum Cancellarium.
  292. DE IMMUTATIONE STATUTORUM.
  293. § 115. Si quae mutationes in praesentibus Statutis sint in posterum inducendae, referantur a Rectore, audito Consilio Academico, ad Magnum Cancellarium, cuius est mutationes propositas iudicio Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus submittere.
  294. APPENDIX I.
  295. EXEMPLAR DIPLOMATUM.
  296. Academia Lubrańsciana Posnaniensis.
  297. Reverendus Dominus (bene, optime etc) probatus est in iis, quae ad promotionem in Sacra Theologia praescribuntur, experimentis.
  298. Quapropter, auctoritate ab Apostolica Sede Nobis concessa, ipsum nomine SS. D. N. ……………….. feliciter regnantis ad (Licentiatus, Doctoratus) gradum promovemus, promotumque hisce litteris declaramus.
  299. Posnaniae, die…. mensis….. anni…..
  300. Magnus Cancellarius
  301. Praefectus Studiorum
  302. Rector Academiae
  303. Professor
  304. Reg.
  305. a secretis
  306. APPENDIX II.
  307. TRIBUTA SOLVENDA.
  308. Academiae solventur tributa:
  309. ad primam adscriptionem 30 zł
  310. ad annuam adscriptionem 50 zł
  311. ad Licentiam 100 zł
  312. ad Lauream 200 zł